Nuntii Latini

Nuntii Latini

Podcast door Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Nuntii Latini Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

Probeer 3 dagen gratis

€ 9,99 / maand na proefperiode.Elk moment opzegbaar.

Probeer gratis

Alle afleveringen

10 afleveringen
episode diē vīcēsimō tertiō mēnsis Māiī artwork
diē vīcēsimō tertiō mēnsis Māiī

CAPTĪVUS LĪBERĀTUS Richardus Grenell, lēgātus Americānus, nūntiāvit sē Iōsēphum St. Clair, cīvem Americānum quem Venetiolānī vinculīs ā mēnse Novembrī tenuerant, in Americam reduxisse.  Mēnse Iānuāriō Grenell sex aliōs cīvēs redūxerat. TERROR IN VASINTŌNIĀ URBE Ēlīas Rodriguez, vir Sicagēnsis trigintā annōs nātus, reus est homicidiī.  Fertur enim Vasintōniae (in urbe Columbiae prōvinciae) extrā mūsēum Iūdaicum duōs Isrāēlītās, quī in sēde lēgātiōnis muneribus fungī solēbant, occīdisse; quī et, dum comprehendēbātur, identidem clamābat ut Palaestīna līberārētur.  Foederālis Sedes Investīgandō nuntiāvit sē certiōrem factam esse Rodriguez nōnnulla scrīpsisse, quae vidērentur terrōrem in Isrāēlītās prōmōvēre; necnōn participem fuisse gregum quī extrēmīs partibus sinistrīs favērent. COLLOQUIA INTER RUSSŌS ET ŪCRĀĪNĒNSĒS Colloquia prīma, quae post trēs annōs inter magistrātūs Russōrum et Ūcrāīnēnsium habita sunt, post duās hōrās nōn sine fructū sunt ad fīnem perducta.  Cōnsēnsī enim sunt lēgātī mille utrīusque gentis captīvārum līberāre, quae mūtua remissiō erit hūius bellī maxima.  Russī autem magistrātūs dīxērunt colloquia sibi placuisse, sē porro velle pergere cum Ūcrāīnēnsibus dē pāce conciliandā colloquī. CONIŪRĀTĪ IN CEIRUM STARMER In Britanniā duo hominēs, Rōmānus Lavynovych Ūcrāīnēnsis et Stanislaus Capiuc Romāniānus in occidentālī Ūcrāīnā nātus, reī sunt cōniūrātiōnis adversum Ceirum Starmer: nam tria incendia fēcērunt in locīs, ubi Ceirus Starmer, minister prīmārius Britannōrum, ōlim habitāverat.  Incertum est, ob quam causam illī incendia fēcerint. EUROVĪSIŌ Basilēae in Cōnfoederātiōne Helveticā, Iōhannēs Pietsch, cantor Austriacus, victōriam tulit certāminis totīus Eurōpae, quod Eurovīsiō dīcitur.  Pietsch, contrātenor altus quī “Amōrem Perditum” cecinit, spērat sē cum Conchīta Wurst, quae annō bis millēsimō quartō decimō palmam rettulit, praefūtūrum proximō certāminī, quod in Austriā habēbitur. DAN VICTOR Comitiīs in Rōmāniā diē Sōlis habitīs, Nicūsor Dan victor ēvāsit.  Geōrgius Simiōn, quī priōribus in comitiīs vidēbātur plūrimum pollēre, Nicūsōrī concessit, postquam falsō nūntiāverat sē victōrem esse.  Magistrātūs autem Gallōrum negant id, quod Pavelus Durov, praefectus societātī Tēlegrammatī dictae, cūius ope hominēs clam atque ēlectronicē colloquuntur, accūsāvit, vidēlicet ā suīs speculātōribus postulātum esse, ut Tēlegramma arcēret hominēs dextrārum partium, quōminus dē rē politicā Rōmāniānōrum colloquerentur.  Sed, cum rumor illīus postulātiōnis ortus esset, Simiōn dīxit sē rogātūrum esse ut iūdicēs, quī priōra comitia abrogāvissent propter rumōrem, quō Russī per TikTok comitia clam aggressī esse putābantur, etiam novissima comitia abrogārent propter similem rumōrem, quō Gallī per Tēlegramma comitia clam aggressī esse putābantur.   NĀVIS CŌRĒĀNA STATIM DĒMERSA Diē Mercuriī, Chongjin in Cōrēā Boreālī, novissima nāvis bellica, quae in mare dēdūcēbātur, subitō coram multīs necnōn etiam Kim Jong-un ipsō ēversa naufrāgium fēcit.  Kim ipse in nāvālia excanduit: nōn modo calamitātem esse sed crīmen negligentiæ, quæ dignitātem totīus gentis maculāret nec tolerātum īrī.  Iussit porro nāvem, quae nunc mersa iacet, ante mēnsem Iūlium ē marī tollī reficīque. Ἡ ὈΡΎΖΑ ἘΝ ἸΑΠΩΝΊΑΙ ἈΝΑΤΙΜΑ͂ΤΑΙ ἡ τῶν Ἰαπώνων πολιτῶν εὔνοια πρὸς τὸν Σιγηρέα Ἰσίβαν, τὸν τὴν μεγίστην ἐν Ἰαπωνίᾳ ἀρχὴν ἔχοντα, εἰς τὸ ἐλάχιστον κατήχθη, ὥστε ἔννεα μέρη τῶν πολιτῶν πρὸς Ἰσίβαν ἀγανακτοῦσι διὰ τὴν τῆς ὀρύζης ἐπιτίμησιν.  ἡ γὰρ ὀρύζης τιμὴ σχεδὸν διπλασία ἐν τῷ αὐτῷ ἔτει γέγονεν.  ὁ δὲ Τακεὺς Ἠτών, ὁ έπὶ τῇ γεωργίᾳ ἄρχων, μεγαλαυχήσας οὐδέποτε χρῆναι ἑαυτὸν, ὡς πολλὰ δῶρα δεχόμενον, ὀρύζαν πρίασθαι, τῇ μὲν Σελήνης ἡμέρᾳ συνέγνω τὸ τῆς ἀλογίας καὶ ὕβρεως ἁμάρτημα· τῇ δὲ Ἑρμοῦ ἠναγκάσθη τῆς ἀρχῆς ἀφίστασθαι. ΚΟΥΑΟΥΤΈΜΟΚ ΤΗ͂Ι ΒΡΟΥ͂ΚΛΙΝ ΓΕΦΎΡΑΙ ΣΥΝΈΚΡΟΥΣΕΝ ἡμέρᾳ Κρόνου ἐν τῷ Νέῳ Ἐβοράκῳ μακρὰ ναῦς τοῦ Μεξικανικοῦ στόλου, Κουαουτέμοκ κεκλημένη, ἐκ τοῦ λιμένος ἀναχωρήσασα, ἐλαυνομένης δυνάμεως ἐκλιπούσης, πολλῷ ῥεύματι παλιμπρυμνηδὸν φερομένη, τῇ γεφύρᾳ τῇ Βροῦκλιν καλουμένῃ συνέκρουσεν.  τῶν ναυτῶν, ὧν πολλοὶ ἐπὶ τῶν κεραιῶν ἵσταντο, ἀπέθανον μὲν δύο, ἐκομίσθησαν δὲ τραυματίαι δύο καὶ εἴκοσιν.  τῆς μὲν νεὼς πάντες οἱ ἱστοὶ κατερράγησαν, ἡ δὲ Βροῦκλιν γεφύρα διὰ τὴν ἰσχὺν ἀβλαβὴς διαμένει.  οἱ οὖν ἄρχοντες τοῦ Νέου Ἐβοράκου ζήτουσιν αἰτίαν τῆς συμφορᾶς. BRENNUS LEGRĀNUS DIEM OBIIT Brennus Legrānus, quī et Brian Reynold Bishop [https://vo.wikipedia.org/wiki/Brian_Reynold_Bishop] Anglicē nōminātus est, Britannus et strenuus fautor Latīnitātis vīvae, diem obiit.  Quī nōn sōlum Latīnae linguae prōmovendae operam dedit sed etiam Volapüka linguae ūniversālis annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō quartō creātus est septimus praeses, quī cifal eō sermōne vocātur.  Vīxit annōs nōnāgintā et ūnum. LAUDĒS IN BYRŌNEM STAYSKAL DICENDAE Byrōn Stayskal, professor ūtrīusque sermōnis quī saepissimē linguam Graecam nostrā in studiōrum Ūniversitāte docet, hōc annō acadēmicō peractō rude donābitur et in Colōrātam cīvitātem lārēs trānsferet.  Septindecim enim annōs docuit apud Occidentālem studiōrum Ūniversitātem Vasintōniēnsem.  Cūius gravis et melliflua vox nōnnullīs nōta est, quī Nūntiōs Latīnōs Vasintōniēnsēs auscultant.  In quem laudēs dicentur quartā hōrā, secundō diē mēnsis Iūniī, in centēsimō vīcēsimō prīmō conclāvī aedium Milleriānārum.

24 mei 2025 - 7 min
episode diē duodecimō mēnsis Māiī artwork
diē duodecimō mēnsis Māiī

NOVUS PONTIFEX MAXIMUS LEŌ Robertus Prevost, Sicagēnsis, creātus est Pontifex Maximus ecclēsiae Rōmānae ac Leō ēius nōminis quartus decimus vocābitur.  Leō prīmus est Americānus, quī est ad pontificātum maximum prōmōtus.  Diē Sōlis ōrātiōnem Ītalicē habuit, quā verbīs pontificis Franciscī, in cūius locum successerat, ūsus est cum dīceret tertium tōtīus mundī bellum iam gerī sed articulātim, in diversīs certāminibus; sē autem precārī mīrāculum pācis mundō condōnātum īrī. INDŪTIAE INTER INDŌS ET PAKISTĀNIĀNŌS FACTAE Magistrātūs Americānī indūtiās fēcērunt inter Indōs et Pakistāniānōs, quī bellum inter sē gerere coeperant.  Graviter enim omnibus metuendum est nē bellum atomicum inter illās gentēs concitētur.  DĒ PĀCE INTER RUSSŌS ET ŪCRĀĪNĒNSĒS CONCILIANDĀ Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, diē Sōlis Ūcrāīnēnsibus magistrātibus colloquia Cōnstantīnopolī habenda dē pāce compōnendā prōposuit.  Russī enim dīcunt sē velle causās bellī tollere et, quam indūtiās  ad tempus facere, diutīnam potius pācem compōnere.  Volodimīrus Zelensky, praeses Ūcrāīnēnsium, dīxit sē parātum esse cum Pūtin Cōnstantīnopolī congredī, postquam summus magistrātus Americānus palam iusserat eum statim cōnsentīre. CAPTĪVUS LĪBERĀTUS Hodiē Edan Alexander, cīvis Americānus quem latrōnēs Hamas dictī captīvum tenēbant, līberātus est, ut bona fīdēs dēmonstrārētur et grātia summī magistrātūs Americānōrum conciliārētur.  Magistrātūs enim Americānī feruntur gestīre, ut fīnis in bellum inter Isrāēlītās et Palaestīnōs gestum impōnātur, atque clam Isrāēlītās rectē cum Palaestīnīs colloquī. PACTA COMMERCIĀLIA Magistrātūs Americānī Britannīque nuntiāvērunt pactum, quō commercium inter suās gentēs prōmōvērētur.  Britannī igitur portōria sua dēminūtūrī sunt et faciliōrem aditum mercī Americānae praebitūrī.  Americānī vērō portōrium decimae partis exigent in pleramque mercem Britannicam praeter chalybem et aluminium impositum.  Sīnēnsēs porro cum Americānīs nōn sine fructū colloquuntur Genēvae in Cōnfoederātiōne Helveticā, ut commercium quam anteā aequius inter sē prōmōveātur.  Wang Xiaohong, Sīnēnsium praefectus pūblicae secūritātī, missus est quī colloquiīs interesset, quod ōminārī vidētur Sīnēnsēs dīligentius quam anteā cōnsīderāre Americānōrum querellās dē illicitō venenī, ut fentanylī, commerciō cohibendō. LATRŌNĒS HĀĪTIĀNĪ DĒSIGNĀTĪ Magistrātūs Americānī Hāītiānōs latrōnēs, et Viv Ansanm et Gran Grif appellātōs, dēsignāvērunt auctōrēs terrōris, quibuscum prohibētur nē quis Americānus commercium habeat, atque in quōs reprimendōs licet magistrātibus Americānīs extraordināriam auctōritātem exercēre.  Mille et sescentī Hāītiānī hōc annō occīsī sunt, cum latrōnēs reliquiās reīpūblicae iam ēvērsae expīlārent. PRINCIPĒS SENĀTŪS COLOMBIĀNŌRUM Suprēmī iūdicēs Colombiānōrum poscunt Īvānum Name, principem superiōris camerae senātūs, et Andrēam Calle, principem īnferiōris camerae senātūs, in iūs vocandōs crīmine corruptiōnis.   Feruntur pecūniam accēpisse eō nōmine, ut lēgēs, quas cupīvit Gustāvus Petrō praesēs reīpūblicae ferrī, cūrārent ferendās. COMITIA IN RŌMĀNIĀ HABITA Populāribus suffrāgiīs dēnuō in Rōmāniā numerātīs, Geōrgius Simion, populārium partium, duās quīntās partēs tulit.  Abhinc autem sex mēnsēs Callinīcus Georgescū, factiōnis dextrae, in eōdem certāmine victor ēvāserat, sed jūdicēs certāmen abrogāvērunt, victoriam Georgescū surripuērunt, eundem etiam candidātum iterum ambīre vetuērunt.  Quam ob rem Jacobus Vance, vicepraeses Americānus, est contrā abrogātiōnem voluntātis populāris populāribus suffragiīs rīte expressae invectus.  Quibus factīs, Geōrgius Simion, in locum Callinīcī Goergescū substitūtus, victoriam etiam māiōrem tulit.   Itaque duodēvīcēsimō diē mēnsis Māiī Geōrgius Simion certābit cum Nicūsōre Dan, ut praeses creētur. MACRON, MERZ, STARMER NŌN CUM CŌCAĪNŌ DĒPREHĒNSĪ Diurnāriī Gallicī strēnuissimē negant Emmanuēl Macron praesidem Gallōrum, Frederīcum Merz cancellārium Germānōrum, Ceirum Starmer ministrum prīmārium Britannōrum, deprehēnsōs esse cum cōcaīnō.  Nam dum trēs illī iter trāmine ferriviāriō in Ūcrāīnam faciunt, diurnāriī repentīnam irruptiōnem in currum fēcērunt, ubi summī magistrātūs ūnā ad mēnsam sedēbant.  Deinde Frederīcus Merz, cum chartās quāsdam ā se mōvisset et aliquid inopīnātum sub illīs conspexisset, nōn minimum cochlear cōcaīnō per nārēs hauriendō aptum, quod nōnnullīs falsē vidēbatur, sed bacillum potius ad pōtiōnem miscendam vultū turbātō cēlāvit.  Quod Emmanuēl Macron cum animadvertisset, ipse nōn album cōcaīnī fasciculum, ut mendācēs et malevolī dictitant, sed innocentem mappam dextrā manū arreptam paulisper et ineptē sub sinistrō cubitū cēlāvit antequam ad sinistram manum etiam ineptius trānstulit quō commodius post sē abiceret.  Diurnāriī igitur Gallicī, quōrum acta “Līberātiō” īnscrībuntur, negant sē quidquam in hūius reī imāginibus invenīre quod suspīciōsum esse videātur.  Diurnāriīs vērō Britannīs Germānīsque nōn operae pretium rem strenuē negāre vidētur, cum nēmō aut Starmer aut Merz, ut hominēs hilaritāte aliēnōs, cōcaīnō umquam abūsōs esse crēdere posse videātur.

12 mei 2025 - 7 min
episode diē secundō mēnsis Māiī artwork
diē secundō mēnsis Māiī

COMITIA IN CANADĀ HABITA Suffrāgiīs populāribus lātīs numerātīsque, factiō Līberālis plūrēs quam aliae habēbit senātōrēs, sed nōn dimidiam partem eōrum, unde necesse erit cum alterā quādam factiōne sociārī ad magistrātūs creandōs.  Petrus vērō Poilievre, quī mēnse Iānuāriō quidem vidēbātur factiōnem Conservātīvam ad victoriam dūctūrum, nōn solum victus est sed etiam suum ipsīus officium senātōrium perdidit, quem vigintī annōs gesserat.  Jagmeet Singh, dux factiōnis Novae et Populāris, nōn solum suum officium senātōrium perdidit sed etiam factiōnem, quippe quae tantam clādem in comitiīs passa esset, ut nōn iam rīte agnōscerētur.  Marcus autem Carney, argentārius quī in locum Iustīnī Trudeau successerat ut summum magistrātum Canadēnsium obtinēret, tandem in senātum ēlectus est.  Carney inter alia, quae Canadēnsibus prōmittēbat, negāvit Canadam quīnquāgēsimam prīmam cīvitātem factum īrī Americānae reīpūblicae. CAEDES VANCOUVERIĪ Diē Sōlis Vancouveriī, quae urbs Canadēnsium prope est Bellinghamiam, novem hominēs interfectī sunt et vigintī vulnerātī, cum Kai-ji Adam Lo, dēmēns vir trīginta annōs nātus, raedam suam dīrexisset in turbam hominum, quī Lāpū Lāpū festum Philippīnōrum celebrābant.  Jagmeet Signh, dux factiōnis Novae et Populāris, paulō ante adfuerat quam impetus factus est. DIRUPTIŌ IN PERSIĀ TONAT Diē Saturnī in portū Bandar Abbās dictō, quī in Persiā est maximus, ad septingentī hominēs interfectī sunt et mille hominum vulnerātum, cum materia quaedam chēmica—quae putātur natrium perchlorātum ā Sīnīs importātum et missilibus dēstinātum fuisse—dirupta esset. CŌNSCIENTIA DĪRUPTA In mediō mare, duodecim mīlibus passuum ā Maltā īnsulā, Cōnscientia nāvis, quae subsidia misericordiae causā ad Palaestīnōs vehēbat, est subitō dīrupta.  Greta Thunberg, quae nāvem ascēnsūra erat, dīxit post impetum nāvem nōn mōtam esse sed in perīculō esse, nē dēmergerētur.  Causa autem naufragiī adhūc investīgātur. NOVA NĀVIS BELLICA IN CŌRĒĀ BOREĀLĪ Diē Saturnī Kim Jong-Un, tyrannus Cōrēae Boreālis, unā cum Jū Ae fīliā, novissimam nāvem bellicam et novī generis inaugurāvit.  Novae nāvēs ēius generis magnam vim missilium ferent, quae sursum dīrecta in caelum mittuntur, id quod nunc solitum est in aliārum gentium nāvibus sed novum est Cōrēānīs.   VĪS ĒLECTRICA HISPĀNĪS DĒFĒCIT Diē Lūnae, sex diēs postquam Hispānī magistrātūs nuntiāverant sē tandem effēcisse ut tōtī Hispaniae vīs ēlectrica “vīridis,” id est, sine petrōleō carbōneve generāta, suppeditārētur, per tōtam Hispaniam necnōn et Lusitāniam vīs ēlectrica dēfēcit, neque ante diem Martis restituī potuit.  Causa adhūc ignōta pervestigātur.  Vī ēlectricā sublātā, quinque hominēs periērunt, et trigintā quinque mīlia hominum in trāminibus ferriviāriīs inclūsa sunt. AMERICĀNĪ ET ŪCRĀĪNĒNSĒS PĀCĪSCUNTUR Postquam praesidēs utrīusque gentis inter funus Franciscī pontificis maximī collocūtī erant, Americānī et Ūcrāīnēnsēs pactī sunt, ut Ūcrāīnēnsēs ūnā cum Americānīs varia elementa, ut lithium tītāniumque, ēffoderent, ad utrīusque gentis beneficium.  Americānī nōn mīlitēs sed metallicōs mercātōrēsque in Ūcrāīnam mittent, quod causam Americānīs dabit ut cūrent, nē Russī iterum Ūcrāīnam invadant, et Ūcrāīnēnsēs lucrum facient, quō rempūblicam suam bellō vastātam restaurent.

03 mei 2025 - 5 min
episode diē vīcēsimō quīntō mēnsis Aprīlis artwork
diē vīcēsimō quīntō mēnsis Aprīlis

IMPETUS IN CASMĪRIĀ Postquam vigintī et sex virī erant diē Martis in Indicā Casmīriā occīsī, Indī coepērunt Pakistānōs culpāre, cum duōs eōrum, quōs Indī suspicantur strāgem fēcisse, putārent esse Pakistānōs.  Inde fit, ut Indī prohibeant, nē quis trāns fīnēs ē Pakistāniā in Indiam trānsgrediātur, atque foedus, quō aquam cum Pakistānīs partiuntur, suspenderint.  Nam Casmīriam prōvinciam, quae inter Indōs et Pakistānōs iacet, utraque gēns sibi arrogāre adeō cupit, ut bellum annīs praeteritīs bis gestum sit; nunc vērō eaedem gentēs arma atomica possident.  Pakistānī porrō dīcunt Indōs, sī aquam foedere pactam et prōmissam sibi dēnegāverint, casum bellī praebitūrōs. BATĀVĪ PERSĀRUM LĒGĀTUM ARCESSUNT Magistrātūs Batāvī Persāsum lēgātum arcessīvērunt.  Nam speculātōrēs Batāvicī, AIVD sīve Generāle Explōrātiōnis et Secūritātis Officium dictī, duōs Persās comprehendērunt Harlēmī, quī ibi Siamācum Tahmasbī, cīvem Persicum, percūtere cōnātī essent.  Quōrum sicāriōrum ūnus etiam putātur Matrītī abhinc duōs annōs cōnātus esse Alexium Vidal-Quadras occīdere, conditōrem Vōcis factiōnis Hispanicae, ut quī saepe in Persās invectus esset.  Neque hoc inaudītum: nam annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō Batāvī duōs lēgātōs Persicōs expulērunt postquam sicāriī nonnullōs regiminī Persārum oppositōs interfēcerant. SĪNĒNSĒS AD ASTRA VOLANT Shenzhou, sīve “vehiculum caeleste,” ēius nōminis vīcēsimum, in caelum missum est ā Sīnīs et cum stātiōne caelestī, quam Sīnēnsēs comparāverant et Tiangong appellant, est connexum.   DUX RUSSICUS INTERFECTUS Iaroslav Moskalik, inter dūcēs exercitūs Russcī numerātus, occīsus est Moscuae.  Nam praeter autoraedam ambulābāt, quae subitō disrupta est ā sīcāriō adhūc ignōtō. PIGMENTA ET SACCHARUM Robertus Kennedy minor, Americānus minister salūtī tuendae praepositus, nuntiāvit societātēs, quae cibōs parant, cōnsēnsisse pigmenta ē petroleō facta abolēre et colōribus nātūrālibus ūtī.  Kennedy enim cibōs culpāre solet artificiālēs, quibus morbī, ut obēsitās et diabētēs et aegrotātiō cordis, alantur.  Porrō dīxit Kennedy saccharum esse venēnum, atque Americānīs necesse esse  scīre saccharum esse venēnum.   Quattuor autem cīvitātēs, vidēlicet Arcānsia et Illinoesia et Iōva et Nebrasca, epistolās mīsērunt magistrātibus totīus reī pūblicae Americānae, quibus postulārent nē līcēret pauperibus cibōs saccharī plēnōs, ut dulciola pōtūsque spūmāntēs, pūblicō impēnsō consequī.  Nonnullī oppositī, ut societātēs quī mercem saccharī plēnam faciunt venduntque, contrādīcunt, metuentēs nē prohibitiō pauperēs stigmate sīve nōtā īnfāmiae afflīgat. NĪCOLĀUS SCHWAB EXAUCTŌRĀTUS Nīcolāus Schwab, conditor Tōtīus Orbis Forī Oeconomicī et quinquāgintā quattuor annōs eīdem Forō praefectus, diē Lūnae mūnere sē abdīcāvit.  Forum illud opportūnitātem praebet dītissimīs prīvātīs cīvibus ac principibus magistrātibusque, ut Tavaī in Alpibus Helveticīs ūnā colloquantur, quam ob causam in suspiciōnem vēnit inter populārēs, quī metuunt nē in Forō cōnsilia capiantur ad pauperēs opprimendōs.  Forum ipsum refert sē pervestigāre, an Schwab uxorque pecūniā Forī abūsī sint; quod Schwab ipse nēgat, dīcēns sē diffāmārī. ΦΡΑΓΚΊΣΚΟΣ ἘΤΕΛΕΎΤΗΣΕΝ ἡμέρᾳ Σελήνης ὁ Φραγκίσκος, ὁ μέγας τῆς τῶν Ῥωμαίων ἐκκλησίας ἱεροφάντης, ἐτελεύτησεν τὸν βίον.  ἔζησε ὁ Φραγκίσκος ἔτη ὀγδοήκοντα καὶ ὀκτώ.

26 apr 2025 - 5 min
episode diē duodēvīcēsimō mēnsis Aprīlis artwork
diē duodēvīcēsimō mēnsis Aprīlis

IMPETŪS IN CARCERĒS GALLICŌS Per tōtam Galliam, quippe cūius magistātūs cōnārentur illicitum venēnī commercium cohibērē, quīdam conjūrātī impetūs in novem carcerēs bis hāc hebdomade fēcērunt.  In Portū Telōniēnsī, latrōnēs armīs mīlitāribus atque automaticīs ūsī sunt; et Nemotodūrī, Villapictae, Vallentiae, et in aliīs urbibus vehicula extrā carcerēs sunt combusta.  Ambigitur autem, utrum grassātōrēs, utpote quī in magistrātūs illicitum commercium cohibentēs īrāscantur, an sectātōrēs novae cūiusdam atque anteā ignōtae factiōnis partium sinistrārum impetūs fēcerint. YOON REUS Yoon Suk Yeol, ōlim praeses Cōrēae Merīdiōnālis, quī rīte est magistrātū prīvātus, reus est tyrannidis affectātae.  Yoon negāvit sē tyrannidem affectāvisse sed tōtam tōtīus reīpūblicae auctōritātem sibi cēpisse ad proditōrēs excutiendōs.  Praeside summōtō comitia indicta sunt in tertium diem mēnsis Iūniī. HUMALA VINCULĪS TENĒTUR Ollanta Humala, ōlim praeses Perūviānōrum, secundum mōrēs et cōnsuētudinem ad carcerem advēnit, ubi quīndecim annōs vinculīs tenēbitur.  Nam Perūviānī carcerem habent praesidibus dēstinātum, ubi nēmō nisi priōrēs magistrātūs tenētur.  Humala uxorque, quae in Brasilicum exilium confūgit, reī ac damnātī sunt corruptiōnis, quī pecūniam ab Odebrecht sīve Novonor societāte fabrōrum Brasiliēnsium oblatam accēpissent.  Cuius societātis dūcēs iūdicibus rogantibus respondērunt sē triginta annōs ferē omnēs Perūviānōs candidātōs summum magistrātum ambientēs dōnīs corrūpisse. Duo aliī praesidēs Perūviānōrum, vidēlicet Alexandrus Tolēdo et Petrus Castillō, iam in carcere praesidentiālī tenentur, et quaestiō habētur in duōs aliōs. NOBŌA SECUNDUM ĒLECTUS Daniēl Nobōa secundum ēlectus est praeses Aequitōriānōrum.  Quī in prīmō magistrātū latrōnēs coniurātōs vī mīlitārī repressit atque etiam impetum in sēdem lēgātiōnis Mexicānōrum fēcit ut Geōrgium Glas, ōlim vicepraesidem et corruptiōnis accūsātum, comprehenderet. OFFICĪNA FŪSŌRUM PŪBLICĀTA Senātus Britannōrum in extraordināriam sessiōnem convocātus est quī extraordināriam auctōritātem magistrātibus concēderet ad ultimam officīnam fūsōrum, quī chalybem fundunt, servandam.  Omnibus enim nostrae aetātis gentibus chalybs est materia nōn sōlum ūtilis sed etiam necessāria, nōn sōlum ad domūs aedificandās ac vehicula facienda sed etiam ad arma paranda.  Sed societas Sinēnsis, quae officīnam fūsōrum ēmerat, negāvit eam posse sibi lucrum reddere.  Itaque magistrātibus vidētur, ut salūtem pūblicam et facultātem chalybis fundendae tueāntur, officīnam pūblicāre. QUID SIT FĒMINA, Ā BRITANNĪS FĪNĪTUR Suprēmī Iūdicēs Britannōrum diē Mercuriī cēnsuērunt tantum illās hominēs esse fēminās, quae secundum nātūram sīve biologicam artem essent muliebris sexūs, nōn vērō omnēs, quaecumque sē dīcerent esse fēminās.  Quod iūdicibus decernendum erat, quia lēgēs Britannōrum quaedam iūra fēminīs reservant, quae aliīs dēnegantur.  Aliae vērō, quae ad genus fēminīnum rātiōnibus medicīs vel sociālibus transīvērunt, metuunt nē iūra sua dēminuantur.  Contrōversia enim orta est annō bis millēsimō duodēvīcēsimō, cum senātus Caledōniōrum lēgem tulit quā dimidia pars conciliōrum pūblicōrum fēminīs reservārētur, quō aequius marēs et fēminae repraesentārentur, atque eae, quae ad genus fēminīnum trānsīvērunt, in eō numerō inclūderentur. MELŌNĪ IN AMERICĀ Gēorgia Melōnī, sōla dux Eurōpaea quae invītāta erat ad inaugurātiōnem praesidis Americānī spectandam, Americam iterum vīsitāvit et cum praeside Americānō est collocūta.  Dīxit praesidem Americānum sibi condīxisse Rōmam vīsitandam, ubi etiam cum lēgātīs Ūniōnis Eurōpaeae colloquerētur.  Usque autem nullum collōquium datum est Ursulae von der Leyen, quae Ūniōnī praeest. Adhūc metuitur in Eurōpā nē praeses Americānus portōria ēdīcat in medicāmenta Eurōpaea, quod ille prōmittit sē ēdictūrum.  Societātēs enim Eurōpaeae, quae medicāmenta parant, inter quās numerantur Elī Lilly et Pfīzer et AstraZeneca, epistolam Ursulae von der Leyen mīsērunt, quā mīnābantur, portōriīs Americānīs auctīs, ad Americam, quippe ubi plus lucrī facerent, sē suāsque officīnās collātūrās, nisi rēgulae Eurōpaeae laxārentur.

18 apr 2025 - 6 min
Super app. Onthoud waar je bent gebleven en wat je interesses zijn. Heel veel keuze!
Super app. Onthoud waar je bent gebleven en wat je interesses zijn. Heel veel keuze!
Makkelijk in gebruik!
App ziet er mooi uit, navigatie is even wennen maar overzichtelijk.

Probeer 3 dagen gratis

€ 9,99 / maand na proefperiode.Elk moment opzegbaar.

Exclusieve podcasts

Advertentievrij

Gratis podcasts

Luisterboeken

20 uur / maand

Probeer gratis

Alleen bij Podimo

Populaire luisterboeken