
Orações em latim.
Podcast de @mariaclararsilveira
Aqui você encontrará diversas orações cristãs católicas em versão latina.
Empieza 7 días de prueba
$99.00 / mes después de la prueba.Cancela cuando quieras.
Todos los episodios
10 episodios
Anima Christi, sanctífica me. Corpus Christi, salva me. Sanguis Christi, inébria me. Aqua láteris Christi, lava me. Pássio Christi, confórta me. O bone Iesu, exáudi me. Intra tua vúlnera abscónde me. Ne permítas me separári a te. Ab hoste malígno defende me. In hora mortis meae voca me. Et iube me veníre ad te, ut cum Sanctis tuis laudem te in saécula saeculórum. Amen.

Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus et benedictus fructus ventris tui Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis, peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

Regina Cæli, lætáre, allelúia; Quia quem meruísti portáre, allelúia; Ressuréxit, sícut díxit, allelúia; Ora pro nóbis Deum, allelúia. Gaude et lætáre, Virgo María, allelúia. Quia surréxit Dóminus vere, allelúia. Oremus: Deus qui per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iésu Christi mundum lætificáre dignátus es: præsta, quaésumus, ut, per eius Genítricem Vírginem Maríam, perpétuæ capiámus gáudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.

Salve, Regina, Mater misericórdiæ, vita, dulcédo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, éxsules fílii Evae. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum benedíctum fructum Ventris tui, nobis, post hoc exsílium, osténde. O clemens, o pia, o dulcis Virgo María. - Ora pro nobis, sancta Dei Genítrix. - Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.

Ángele Dei, qui custos es mei, me tibi comíssum pietáte supérna, illúmina, custódi, rege et gubérna. Amen.
Empieza 7 días de prueba
$99.00 / mes después de la prueba.Cancela cuando quieras.
Podcasts exclusivos
Sin anuncios
Podcast gratuitos
Audiolibros
20 horas / mes