The Latin PodClass
AENEID I.34-49 Vix e conspectu Siculae telluris in altum vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, 35 cum Iuno, aeternum servans sub pectore vulnus, haec secum: 'Mene incepto desistere victam, nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivum atque ipsos potuit submergere ponto, 40 unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, disiecitque rates evertitque aequora ventis, illum expirantem transfixo pectore flammas turbine corripuit scopuloque infixit acuto. 45 Ast ego, quae divum incedo regina, Iovisque et soror et coniunx, una cum gente tot annos bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' Latin Relative Pronoun Forms Singular. M. F. N. Nominative Qui Quae Quod Genitive Cuius Cuius Cuius Dative Cui Cui Cui Accusative Quem Quam Quod Ablative Quo Qua Quo Plural M. F. N Nominative Qui Quae Quae Genitive Quorum Quarum Quorum Dative Quibus Quibus Quibus Accusative Quos Quas Quae Ablative Quibus Quibus Quibus --- Send in a voice message: https://podcasters.spotify.com/pod/show/brian-gross8/message Support this podcast: https://podcasters.spotify.com/pod/show/brian-gross8/support [https://podcasters.spotify.com/pod/show/brian-gross8/support]
6 Folgen
Kommentare
0Sei die erste Person, die kommentiert
Melde dich jetzt an und werde Teil der The Latin PodClass-Community!